Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos hoc illud esse dictitantes, quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. venisse libertatem plebis;

remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas.

quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset.

vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere egregiis muris situque naturali urbem tutantes,

militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.