Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

profectus cum exercitu ab urbe expectatione hominum maiore quam spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa confert.

omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, ita multum militi datum.

inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta et a procursationibus, quae multae temere inter murum ac vallum fiebant, edicto, ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti.

operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus.

quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit; senae horae in orbem operi attributae sunt; nocte ac die numquam ante omissum, quam in arcem viam facerent.

dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi tantumque praedae fore, quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset,

ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit: deum inmortalium benignitate,

suis consiliis, patientia militum Veios iam fore in potestate populi Romani; quid de praeda faciendum censerent?