Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur.

ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere: L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus.

numquam desitum interim turbari comitia interpellantibus tribunis plebis, donec convenisset prius, ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur. dum aguntur,

concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis, ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent,

responsum est antea se id Veientibus negasse, quia, unde consilium

304
non petissent super tanta re, auxilium petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam illis negare.

maxime in ea parte Etruriae consedisse gentem invisitatam; novos accolas Gallos esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.

sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari, ut, si qui iuventutis suae voluntate ad id bellum eant, non inpediant.

eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat; eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coepere.

haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativae tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu virum, ceterum iam tum exactae aetatis;

omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L. Titinium, Q. Manlium, P. Maenium, Cn. Genucium, L. Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba fecit: “omen concordiae,

Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum video;

sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos, me iam non eundem, sed umbram nomenque P. Licini relictum videtis. vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus.