Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hiemem sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit. cuius insanabili perniciei quando

nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.

duumviri sacris faciundis lectisternio primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque, Herculem et Dianam, Mercurium atque Neptunum tribus, quam amplissume tum apparari poterant, stratis lectis placavere.

privatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;

vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde fnisse, quibus eam opem dei tulissent, vinciri.

ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. namque eodem, quo antea, modo

300
circa munimenta, cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est.

ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini. itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;

inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit. repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem.

nec ita multo post iam palantibus, velut tuti forent, forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.

et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.

haec eo anno acta. et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat quippe non communicatum modo cum plebe, sed prope amissum cernentibus summum imperium.

itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum, quos praetereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non homines modo, sed deos etiam exciebant in religionem vertentes comitia biennio habita:

priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proxumo non prodigia, sed iam eventus:

pestilentiam agris urbique inlatam dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inventum sit; comitiis, auspicato quae fierent, indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi.

praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnis, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, . Valerium Potitum quintum, M. Valerium Maximum, M. Furium Camillum iterum,

301
Furium Medullinum tertium, Q. Servilium Fidenatem iterum, Q. Sulpicium Camerinum iterum.

tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est;