Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et tamen eos tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse, quod duobus mensibus citius privati facti sint,

neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent.

illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta habuissent cum fuga ac pavore trepidum, plenum volnerum incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem.

pro certo se habere neminem in contione stare, qui illo die non caput, domum fortunasque L. Vergini ac M. Sergi sit detestatusque.

minime convenire, quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. numquam deos ipsos admovere nocentibus manus; satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.

his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante, ne infelicior domi quam militiae esset.

in hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.

298
Victores tribuni,

ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent,

cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur, ut nullo bello veniretur ad exitum spei. namque Veis castra, quae amissa erant, recuperata castellis praesidiisque firmabantur; praeerant tribuni militum M. Aemilius et K. Fabius.

a M. Furio in Faliscis et a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia inventi; praedae actae incendiisque villarum ac frugum vastati fines; oppida wne oppugnata nec obsessa sunt.

at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum. Valerio Potito Volsci provincia evenerat.