Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum,

quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.

gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decrevit.

cuius decreti suppressa fama est Veis propter metum regis, qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat.

Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant,

ut ancipitia munimenta essent, alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis

285
frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent, obstruebatur.

cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.

quod postquam tribunis plebis iam diu nullam novandi res causam invenientibus Romam est adlatum,

in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos hoc illud esse dictitantes, quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. venisse libertatem plebis;

remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas.