Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet:

ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum escendi, alterum rediens ex Capitolio prope iam expirantem inveni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat.

duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo superest. sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.”

haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit. is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis.

dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.

senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere sineret;

Bithys, filius Cotyis, regis Thracum, cum obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.

paucos post dies, quam haec sunt acta, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes.