Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?

tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque et Macedonibus triumphi acti sunt, sic non M’. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt.

militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.

si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt;

205
et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.

si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.

triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est; ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur?

quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus interroget “L. Anici, Cn. Octavi, utrum vos digniores triumpho esse an me censetis?” curru ei cessuri et prae pudore videntur insignia ipsi sua tradituri.

et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites, et de accessione potius belli quam de bello triumphari?

et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii: Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt? quid deinde tam opima praeda, tam opulentae victoriae spoliis fiet?

quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea, marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti caelati, tantum auri, tanta pecunia regia?

an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque rex captus, ubi victori populo ostendetur?

quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander, filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis?

ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro

206
tractum perficeret.

cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum negaturi sumus? et quidem non tantum eum, sed deos etiam suo honore fraudaturi?