Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum Servilius: “quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari posset, vel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit.

eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque fecerunt.

Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum inpedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum cum visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret;

aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem diceret inimico et eum ad populum accusaret.

ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregio bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset.

sed videlicet, cui nullum crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die ad accusandum L. Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei,

203
dicendo absumpsit.

quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit?

duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a favore et odio, universi populi Romani; apud contionem togatam et urbanam prius reus agatur.

quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi tota abscisa oratio esset “in statione severius et intentius stetisti; vigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt; operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex itinere existi;

ne victorem quidem te adquiescere passus est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho est et in aerarium laturus.”

haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui,

ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proxumo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.

itaque apparuisset neque accusatorem hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse.

transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.”