Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de lege dicendi locus esset et ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser.

Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse.

cum tribuni dicere eo die, si quid vellet. iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata;

militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse.

si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.

his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset.

intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum

202
civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho:

obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur?

in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent.