Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moveretur: senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;

quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit.

ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur.

edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus;

tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur.

muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. vendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata est.

Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur.

Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves inposito in Italiam traiecit.