Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

altera, cur praesentes evocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.

197

Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.

quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt,

quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.

duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.

his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium;

pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur.

nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret.