Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

--- est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes escendebamus; nunc ex sordido deversorio,

vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis.

et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent —

nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani — : Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis?

certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini.

Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt.

Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam

185
traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere est conatus.

cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere.