Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint;

his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.

extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.

M’. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat,

ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.

huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.

sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent

184
iuberentne Rhodiis bellum indici,

cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum,