Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant,

postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt,

egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse:

Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint;

his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.

extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.

M’. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat,

ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.

huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.

sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent

184
iuberentne Rhodiis bellum indici,

cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum,

et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.

tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat:

tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo --- in adventum imperatoris---