Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa.

senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus sacrificari iussit.

naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus

166
conlocari,

socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant;

et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset — omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem — , hos omnes milites dimitti placuit.

supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.

ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani et Illyricum esse.