Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus inposuisset.

Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide vidisset.

is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo:

regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium

182
et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent.

Attalum vero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum sit prope diem regnaturum; eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis;

necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit. quid adtinere vim adferre rei sua sponte ad eum mox venturae? accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat;

si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse. nec aliud eum, quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum.