The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in Illyricum.

in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo, Q. Marcius Philippus, C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat.

his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium,

180
T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem.

in Illyricum autem hi nominati: P. Aelius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus — hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat — , P. Terentius Tuscivicanus, P. Manilius.

moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia oporteret, primo quoque tempore provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt.

M. Iunio Pisae obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes, quae undique Romam gratulatum convenerant, introducere in senatum placuit, Q. Aelio Gallia. ceterum quamquam tales viri mitterentur,

quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.