The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus censuere patres duas provincias Hispaniam rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat;

et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res

179
et bello turbatas et in statum alium ex regno formandas conposuissent.

consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus quinum milium et ducenorum peditum et equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M’. Iuventi Talnae inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fulvi Hispania citerior, ulterior C. Licini Nervae.

A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat: at nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus.

de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuvi fax in caelo visa erat; et Calatiae in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse.

ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificaverunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.

item. quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut,

quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M’. Iuventius praetores curarent danda.