Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data.

haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum.

ad eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio ---

178

in quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, —

eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt — et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, --- censendi ius factum est.

hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse.

neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id esse civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere.