Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere.

petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum ---exigeretur, responsum est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae exigere.

munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deveherentur;

et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data.

haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum.

ad eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio ---

178

in quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, —

eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt — et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, --- censendi ius factum est.