Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius dicere Romae — nam eam quoque sortem habebat — inter cives et peregrinos patres censuerant.

et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum.

post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse;

gratulati dein de victoria sunt, quam ope sua si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse.

Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt:

plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent.

responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis

176
paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano:

regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant.

munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum.