Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

diemque praestituit, intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet.

postquam dies data indutiis praeteriit, navigantibus ostio Nili ad Pelusium praefectis ipse per deserta Arabiae est profectus receptusque et ab iis, qui ad Memphim incolebant,

et ab ceteris Aegyptiis, partim voluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit.

ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt.

quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius senatus consultum scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere iubet.

quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac “priusquam hoc circulo excedas” inquit “redde responsum, senatui quod referam.” obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset,

“faciam” inquit “quod censet senatus.” tum demum Popilius dextram regi

175
tamquam socio atque amico porrexit.

die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt.