Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu,

simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset.

inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.

consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam

163
animadvertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum;

cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt amnes.

arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.

muro urbis coniuncta procul videtur; divisa, est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium.

et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est.

per quos dies ad Pellam stativa fuerunt. legationes frequentes, quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt.

nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit.

effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orba ---.

Perseus ab Aemilio Paulo in Samothrace captus est. cum Antiochus Syriae rex Ptolemaeum et Cleopatram Aegypti reges obsideret et missis ad eum a senatu legatis, qui iuberent ab obsidione socii regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se, quid faciendum esset, respondisset, unus ex legatis Popilius virga regem circumscripsit iussitque, antequam circulo excederet, responsum daret. qua asperitate effecit, ut Antiochus bellum omitteret. legationes gratulantium populorum atque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum Romanum faverant, exclusa. postera die cum de eo quaereretur,

164
ut his bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati egerunt; nec tamquam socii nec tamquam hostes dimissi. Macedonia in provinciae formam redacta Aemilius Paulus repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam et contradicente Ser. Sulpicio Galba triumphavit et Persen cum tribus filiis duxit ante currum. cuius triumphi laetitia ne solida ei contingeret, duorum filiorum funeribus insignita est; quorum alterius mors triumphum patris praecessit, alterius secuta est. lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita CCCXII DCCCV. Prusias Bithyniae rex Romam, ut senatui gratias ageret ob victoriam ex Macedonia partam, venit et Nicomeden filium senatui commendavit. rex plenus adulationis libertum se populi Romani dicebat.

victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.

quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse;

dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriae allato est exortus.

mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis.