The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.

P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos.

is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit.

Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus,

161
qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.

scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat.

his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos.

simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos fuisse.

per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.