Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen.

flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant,

Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus;

et aliud pro castris stativom erat praesidium

158
sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.

cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.

quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque eo iumento ad stationem suorum se recipiebant.

octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes,

et cum praesidio ---.

--- proelium ducit. movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat. intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, inplevit legio atque aciem hostium interrupit.

a tergo caetrati erant, frontem adversus clupeatos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit.

in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta.