Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit,
cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret.
egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet;
ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.
inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent.
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi eos ratio inita est.
per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluae latitudo est;
in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur.
modico deinde infra intervallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant.
solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat.
alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis
paulo plus septem milia eo die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
nocte ad modicam planitiem pervenerunt; nec, quam infestus is locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit.
tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant.
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra peditum, quorum pars maior tumulos tenebat.
ibi pedes tendebat. vallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.