Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest?

quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta crebrisque turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt.

pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novom iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam.”

post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset.