Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et

157
tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo victores nos reciperemus?

his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat?

ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest?

quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta crebrisque turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt.

pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novom iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam.”

post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset.

ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.

neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen.

flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant,

Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus;

et aliud pro castris stativom erat praesidium

158
sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.

cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.

quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque eo iumento ad stationem suorum se recipiebant.

octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes,