Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?

at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum,

in quo pugnaremus ---. maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent.

ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum, victo perfugium.

quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?

patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et

157
tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo victores nos reciperemus?

his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat?

ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest?

quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta crebrisque turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt.

pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novom iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam.”