Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit.

quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est.

et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod tu, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem.

nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint.

iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem

156
animadvertisse certum habeo.

ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis.

sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus?

nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas,

an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?

quis, pro deum fidem, ita conparatus, vel iners atque inbellis, fortissimum virum non vicerit?

quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?

at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, sed castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum,

in quo pugnaremus ---. maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent.