Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis “et ego” inquit “animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis.

multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.”

conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.

Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit,

deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens.

ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt.

rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.

castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse.

id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse.