Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.

alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos

152
mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.

cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:

iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat.