Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam eam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur,

et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.

alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos

152
mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.

cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:

iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat.

his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.

ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam.

secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent.

ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura. nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat.

descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat.

ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.