Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem.

et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.

sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.

sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt.

itaque cum alii legatos in vincula coniciendos censerent, alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiavit consul post diem quintum decimum se responsum daturum.

interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere:

confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.

aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam eam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur,

et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.

alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos

152
mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.