Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.

vix diducta summa harena erat, cum scaturrigines turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt.

aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset.

his satis exploratis illa quoque novavit; primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit:

ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire.

placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis a d primos perferundum imperium sit.

vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios.

scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem

150
scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant.

stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.

itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedero alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.