Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum.

quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit.

quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos:

nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt.

pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset.

triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum,

sed, ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis ex ea regione, in quam missus erat, adventare.

qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis,

148
ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit.

et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit.

primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est epulatus,

deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.