Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum cum effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt.

iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.

Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea, quae habebat, auxilia e Parthinorum iuventute adiunctis duobus milibus peditum et equitibus ducentis — peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat — parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione.

tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram.

octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos.

tum classis ad ---to eo tradiderunt se.

147

deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum clementia in omnis et iustitia praetoris Romani.