Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra habebat. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit,

quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius.

confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit via, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant.

inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; ut quantum extendere iter posset, consequeretur.

sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem

119
occurrit.

addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata.

non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur.

quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.

itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est.

tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.

Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant,

et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen.