Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis invenerunt.

sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis navales socii et in templo indutias religione loci praebente versabantur.

Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naves.

quibus poterat Popilius aut suis aut Eumenis navibus succurrebat;

sed evecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant.

per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum.

et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus est, sed palam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposituros esse;

itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.

iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat.

Gentius patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit.

hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos

146
eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.

fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto.

gravis deinde dempto a fratre metu popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.

ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt.

inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit.

socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt.