Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil minus credere praefecti Eumenis, quam Macedonum classem in illo vagari mari: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere.

sed cum iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.

cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.

sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in via fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur.

octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones.

viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem stetit.

Phanas inde progressi sunt et

145
spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.