Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem, singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges oppugnare.

Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse.

si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint, deinde Syriam.

iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri.

haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam conpelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes.

ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat; re vera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia

140
invisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis gravioribusque criminibus onerarunt; proditor enim ac prope hostis habitus,

dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.

Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat.

Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat.

quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed, quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.