Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad classem se ex castris profectos sociorum navalium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos

136
suas abisse, et homines navibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere.

Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse; nec animum eius regis constare satis visum. sicut omnia de Eumene dubia, ita Attali egregie constantem fidem nuntiabant.

legatis auditis tunc de bello referre sese L. Aemilius dixit.

senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent; creari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset.

tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octavius praetor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscantur.

additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in provinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit.

dilectus cura C. Licinio consuli inposita. is septem milia civium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare,

quadringentos equites,

et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere, ut sescentos equites conscriberet.

hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea provincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites;