Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.

itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.

Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret.

his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt.

consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit. praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.

extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod † aliis vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat.

iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et conperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset;

praeterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua provincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca pervenissent;