Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem ---comitia edixit: se ante eum diem in urbem venturum. et consul maturavit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta.

consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.

praetores postero die facti Cn. Baebius

133
Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius Carbo.

omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.

itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.

Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret.

his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt.

consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit. praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.