Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset,
Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit,
quae postea Sempronia appellata est.
iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent.
itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret.
senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem ---comitia edixit: se ante eum diem in urbem venturum. et consul maturavit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta.
consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.
praetores postero die facti Cn. Baebius
omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.
itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.