Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.

alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse,

et, si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.

Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros.

itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit?

quid Rhodii visuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat.

munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.

litterae deinde recitatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset:

ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur.