Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.

circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent.

fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae.

ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat; gratuitusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit.

Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.

de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit;

ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse.

Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.

dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum — Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur — Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia.

gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus

130
duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria.