Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit.

eidem imperatum, ut, si a Meliboea summovisset

129
Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani.

et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus. ita a Meliboea abscessum est.

Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.

circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent.

fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae.

ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat; gratuitusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit.

Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.

de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit;

ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse.