Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit;

ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse.

Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.

dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum — Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur — Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia.

gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus

130
duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria.

secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippicorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum;

benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.

tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt.